monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 3, 3
Divisio. Hanc suasoriam sic divisit FUSCUS, ut diceret, etiamsi aliter navigari non posset, non esse faciendum, et sic tractavit, ut negaret faciendum, quia homicidium esset, quia parricidium, quo plus impenderetur quam peteretur: peti (Helenam), impendi Iphigeniam; vindicari adulterium, committi parricidium. deinde dixit, etiamsi non immolasset, navigaturum; illam enim moram naturae, maris et ventorum. deorum voluntatem ab hominibus non intellegi. Hoc CESTIUS diligenter divisit: dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum. (ut) interponant, voluntatem eorum ab homine non intellegi. ut intellegatur, non posse fata revocari. si non sint fata, (ne)sciri futura. si sint, non posse mutari.